CENSUS Populi Romani primus instituts a Servio Tullio

CENSUS Populi Romani primus instituts a Servio Tullio
CENSUS Populi Romani primus instituts a Servio Tullio
sexto Rege. Florus, l. 1. c. 6. Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, curils atque collegiis distributus: summâque Regis sollertiâ ita est ordinata Res publ. ut omnia patrunonii, dignitatis, aetatis, artium, officiorumque discrimina in taebulas veferrentur, ac sic maxima civitas minimae domus diligentrâ contineretur. Cuius instituti utilitatem idem indigitat. l. eiusdem c. 8. cum ait: Actus a Servio census quid effecit, nisi us ipsa se nôsset Res publica. Ita enim capita civium omnium numerata et bona aestimata sunt, pro diversa opum uniuscuiusque et aetatis et artium officiorumque ratione institutâ: ad exemplum forte ordinis militaris, quô omni castrensium multitudine in legiones, cohortes, manipulos, centurias distributa, facilius in omnes imperium derivatur. Centuriae igitur 193. fuêre: At supra fidem alicni possit videri, cum pauci fuerint ditissimi, plures mediocris fortunae, plurimi autem tenuissimae, ac proinde horum ranta multitudo in plures centurias, quam ditissimorum illud modicum corpus dispesci potuerit, ditissimorum tamen plures ab Auctoribus, Livio inprimis ac Dionysio, quam ceterorum centurias recenseri. Verum Centuriae ditiorum ex multo minori civium numero constitêre, quam illae hominum inferioris conditionis: tum ut in ferendis suffragiis de Republ. ditissimi reliquos superarent: tum ut tributorum onera maxime in eos inclinarentur: tum ut in illosdem militiae gerendae derivaretur onus; a quo sexta classis civium tenuissimae fortunae immunis erat. Erant autem Ditissimorum Centuriae, illis Equitum et Fabrûm additis, centum: unde adverstis illorum consensum nihil potuisse reliquas classes, utpote quarum Centuriae coniunctae non erant, nisi numero 93. facile liquet. Orborum viduarumque fortunas a Censu tum exelusas, nec earum nomine tributa tum exacta fuisse, ex Livio est manifestum. Cuius favoris beneficium nulli idoneae rationi inviti, existimat Boxhornius. Populus Roman. in 6. Classe,s pro diversitate opum, distributus, et classes singulae in centurias, quarum altae Iuniorum, aliae Seniorum, hôc modô. I. Ditissimorum, Census Clssis C ?. II. Ditiorum, Census LXXV ?. III. Divitum, census L ?. IV. Mediocrium, Census XX ?. V. Modicorum, Census XI ?. VI. Tenuissimorum, Census XI ?. Centuriae Class. 80. Senior. 40. Iuntor. 40. quibus additae 18. Equitum et Fabrorum insuper duae. 20. Senior. 10. Iuniorum 10. 20. Senior. 10. Iuniorum 10. 20. Senior. 10. Iuniorum 10. His additae duae Tibicinum, Dionys. 30. Senior. 15. Iuniorum 15. 1. Haec immunis erat a militia et triburis, ad quae priorum classium centuriae tenebantur. Boxhornius Notis in Florum, c. 6. l. 1. Et quidem a Regibus primum, inde Consulibus Census actus est. Postquam vero totos annos feptendecim a Consulibus, negotiorum mole impeditis, nullus fuerat habitus Census: electi censores sunt circa An. Cond. Urb. 310. in quos pars haec Consularis muneris et alia quaedam officia transferrentur. In legendo vero inprimis Senatn censum sepectatum fuisse, declarat Seneca, Senatorum, inquiens, gradum census ascendere facit: quod an instituti fuerit antiqui, ambigit Plinius, cum ait, in Proaem. l. 14. Posterius laxitas mundi et rerum amplitudo damno fuit, postquam Senator censu legi coeptus, pessum iêre vitae pretia, etc. Laudatus autem fuit census in Senatore, ne splendor aniplissimi ordinis rei familiaris angustiis obscuraretur. Coeterum ante Angustum, Censum Senatorium sestertium 800. mill. fuisse, eumque ab Augusto ampliatum, docent, Suetonius, c. 41. et Dio. Neque solum si quis Senatorium censum non haberet, Senator legi non poterat: sed si, posteaquam lectus esset, censum labefactâsset, ordinem amittebat. Cicer. epist. ad Q. Valerium. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 5. Neque vero opum solum, sed et fam iliarum, et ???iberorum et puerperiorum Census actus est, apud Romanos. Qui enim Pater factus esset, natum sibi puerum cum nomine apud Acta profiteri cogebatur; cuius et nomen tabulis publicis inserebatur. Iuvenalis, Sat. 9. v. 84.
--- --- libris Actorum spargere gaudes
Argumenta virt.
Quae publica liberorum ἀπογραφὴ, apud Aetarii Praefectum, fiebat, uti alibi latius dicemus. Sed et transvectio equitum Census dicebatur: Cum enim a Censoribus equô publicô donarentur equites, horum qui strigosian aut male habitum equum in censu agendo duceret, multabatur eô, A. Gellius, l. 4. c. ult. qie, ,pre, desietum, post longam intercapedinem, revocâsse Augustum
Principen, testatur Suetonius in eo, c. 38. De Censuum Magistro, iisque qui Census agerent curam, vide aliquid infra, ubi de Frumentaris: uti de divisione civium, in Athenarum Republ. Census istidem ratione, a Solone, institurâ, hîc passim, in vocibus Athenae, Eques, Pentacosiomedmmi, Therae etc. Addo solum, uti in dilectu, sic etiam in Censu publico, Valerios, salvios, Statorios, primô locô, boni ominis causâ, eyocari apud Romanos consuevisse, quem morem G. Stewechius, Praefat. in Electa suae Arnobiana, l. 4. adnotavit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”